1.
<V.> Stupefactus inferni dux
abhorruit pennarum trux
quando venit vexilli dux
cuius lux
sedentibus
in umbra mortis egentibus
attulit leticiam
V. Virtute leo propria
quamvis carens inhercia
deitatis solercia
tercia
die mortis
victor resurgens a mortuis
nesciens tristiciam
R° Alleluya a a a
2.
V. Idem enim in numero
qui crucem tulit humero
legaliter post penas tot
aliquot
diebus plus
conversatus hominibus
docuit leticiam
V. Letetur cum facezia
sancta mater ecclesia
Christi rigata flumine
munimine
qui micuit
novamque legem instituit
ordine melchisedech
R° ut supra Alleluya
3.
V. Ergo propter memoriam
triumphi quoque gloriam
benedicamus lilio
filio
celistuo
nobis deifluo
vincere det amalech
R° ut supra Alleluya alleluya alleluya alleluya alleluya alleluya