1.
<V.> Ave yerarchia
celestis et pia
dei monarchia
respice nos dia
ut erigamur
errantes in via
2.
V. Maria beata
doce nos mandata
nostre legis grata
fac servare rata
virgo nobilis
et intemerata
[m. post.] vita dul<cedo>
3.
V. Gracia divina
de superna syna
virginum regina
veniam propina
tu celerius
aurem huc inclina
4.
V. Plena dulcorosa
dona fer annosa
nostre legis glosa
ne sis odiosa
te petentibus
mater graciosa
[m. post.] ad te clamamus
5.
V. Dominus plasmavit
Adam qui peccavit
quod malum piavit
quando te vocavit
et in utero
beatificavit
6.
V. Tecum tunc redemit
mundum quem exemit
zabulon qui fregit
nobisque ademit
ut nos aleret
postea redemit
[m. post.] ad te suspi<ramus>
7.
V. Benedicta sola
de superna scola
deitatis stola
nos a face cola
nostri criminis
purgatrix et mola
8.
V. Inter mulieres
tu sola adheres
deo velud heres
ut manu teneres
primogenita
quibus nos impleres
[m. post.] Eya ergo
9.
V. Benedictus digne
pneumatis in signe
verbum per insigne
quod nobis enignne
missus Gabriel
tulit iam benigne
10.
V. Ventris tui fructus
celitus obductus
per patrem instructus
et in mundum ductus
carnem sumere
postea reductus
[m. post.] Et Ihesum
11.
V. Tuum per iuvamen
pater nate flamen
det nobis solamen
iudicis examen
ne nos terreat
sed salvet
Amen