1.
Ach
homo perpende fragilis
mortalis et instabilis
quod vitare non poteris
mortem quocumque ieris
nam aufert te sepissime
dum vivis libentissime
2.
Ach
seculi vana gloria
fragilis transitoria
res forma cum potencia
honor et sapiencia
cetera mundi gaudia
cum morte ruunt omnia
3.
Ve
quare amamus talia
que non sunt permanencia
sed florent quasi lilia
quorum odor et folia
velocitate nimia
deficiunt sic talia
4.
Ve
calamitatis in die
vermis fremet invidie
dum audis flentem animam
mortalis essem utinam
quam Cristi mortis gladius
transfixit assit gracius
5.
Heu
nil valet nobilitas
neque sedis sublimitas
nil generis potencia
nil rerum affluencia
plus pura consciencia
valet mundi sciencia