1.
<V.> Puer natus in Betleem
unde gaudet iherusalem
asumpsit carnem filii
dei patris altissimi
<V.> Tamquam sponsus de thalamo
procesit matris utero
inponitur presepio
qui regnat sine termino
R° Cognovit bos et azinus
quod puer erat dominus
[m. post]
{W. Herodis inpiissima
refutates consilia
regressi sunt ad propria
reges sacri palacia
R° Infantulos interrimit
hostis ut reges perdidit
W. Anno Christus tricessimo
Iohannis ministerio
subditus limphas peciit
quamvis delicto caruit
W. Vocatus est ad nupcias
Signorum fert primicias
convinarum miraculis
mente inplendo sedulis
R° Ob hoc regenti omnia
laus honor sit et gloria}
2.
<V.> Reges de saba veniunt
aurum thus miram offerunt
intrantes domum invicem
salutant {nowum} principem
R° uni trino sempiterno
benedicamus domino