1.
<V.> Dies est leticie
in festo regali
<V.> hunc laudemus hodie
laude speciali
R° Cui canunt omnia
in celesti curia
angeli dicentes
in excelsis gloria
deo pax et in terra
simul congaudemus
2.
<V.> Te laudamus domine
nunc benedicentes
<V.> et oramus hodie
te glorificantes
R° Qui creasti omnia
celum terram sidera
hiisque dominaris
et sunt tibi subdita
omnia vivencia
et potestas maris
3.
<V.> Deus rex altissime
pater nominatus
<V.> filii unigenite
sacer atque flatus
R° Tria habens nomina
<..>mus {unus} in substancia
trinus in personis
eras ante secula
Tibi canunt omnia
laudes nowi{s} sonis
4.
Agnus mund{e}i diceris
tollens mundi scelus
sucure nunc miseris
ut tibi cantemus
R° Trino uni domino
semper sine termino
tecum gloriantes
laudes cum tripudio
novas et cum gaudio
sanctum te dicentes