1.
<V.> Angelus ad virginem
missus {Christi} [m. post] destinatur
<V.> per quem incarnacio
eius nunciatur
R° At virgo dum sedula
voce salutatur
admirande seriem
rei percunctatur
2.
W. En te inquit spiritus
sanctus fecundavit
<V.> tibique altissimi
virtus obumbravit
R° pariesque filium
quem gens adorabit
eique perpetuum
pater regnum dabit
3.
W. Ad consensum virginis
mox huc descendisti
<V.> et pudici pectoris
templum elegisti
R° Virginis purissime
cellam introisti
qua nostre substancie
carnis assumsisti
4.
W. Pudoris signaculum
servans illibatum
<V.> et quem virgo concepit
virgo parit natum
R° Non decet vas flosculi
esse defloratum
neque inde tollere
matris celibatum
5.
W. Ventris habitaculum
rex regum intravit
<V.> quasi thabernaculum
hoc inhabitavit
R° Pugnaturus propter nos
ibi se armavit
armis decentissimis
quibus hostem stravit
6.
W. Patrem sua filia
sine passione
<V.> gignit non perambula
viri mixtione
R° Sed hec sola spiritus
fecundacione
partus sine phisice
fit condicione
7.
W. Eya nunc o domina
nos tibi canentes
<V.> ympnorum hec carmina
choro assistentes
R° Precamur ut filius
tuus sic placetur
per te quod post exitum
nobis regnum detur