1.
<V.> Mittitur archangelus fidelis
ad mariam virginem de celis
antiquis que latuere velis
vox hec patefecit gabrielis
W. Ingressus hec nunciat amena
ave inquit gracia tu plena
heres manet in te vite vena
inter omnes feminas serena
<R° Letentur>
2.
W. Cuius ex sermone fit turbata
cogitabat cur sic sit affata
stupet virgo quod sit salutata
voce prius nunquam visitata
W. Ne timeas inquit o maria
dominus nam tecum extat dya
altissimi filium tu quia
gignes et vocabis hunc messia
<R° Letentur>
3.
W. Quomodo legate archanorum
pariam hunc regem angelorum
coniugis non novi viri thorum
virgini hoc extat in decorem
W. Almi sancti spiritus radius
obumbrabit virgo tuo sinus
ex te enim exiet divinus
ab eterno genitus filius
R° Ecce dei humilis ancilla
fiat verbum quod dicis in illa
R° In me sistunt vates et sibilla
per me ruit ewe necis scilla
W. [R°] Letentur christicole soluti
pharaonis vinculis versuti
liberi deserviant virtuti
mundi pompas calcantes polluti