1.
<V.> Mens surgat fidelium
laudare sanctissimum
dulce Christi ferculum
et sangwinis poculum poculum
<V.> Ecce tempus gracie
tempus est leticie
cedat vis mesticie
gaudeamus hodie
R° Ihesu tua gracia
fideles tuos sacia
reffocilla debiles
consolare flebiles
2.
W. O Ihesu dilectissime
qui nos tuo corpore
cibas atque sangwine
munda nos a crimine
<V.> Confer ut sumamus
sic ut tecum vivamus
eternum capiamus
con consorcium glorie
<R°>
3.
<V.> Ut surgamus oritur
ne perdamur moritur
compensemus igitur
id quod nobis traditur
<V.> Eius sacra lectio
nostra sit refectio
nos pro vite precio
mundo mori docuit
<R°>
4.
<V.> Hec sacra magnalia
typicavit in manna
et in urna aurea
olim turma iudea
<V.> hic ysaac ymmolatur
agnus hic manducatur
helias confortatur
peccator restauratur
R° ut supra Ihesu tua gracia