1.
<V.> {m}Dens surgat fidelium
laudare sanctissimum
dulce Christi ferculum
et sanguinis poculum
<V.> Ecce tempus gracie
tempus est leticie
cedat vis mesticie
gaudeamus hodie
R° Ihesu tua gracia
fideles tuos sacia
refocilla debiles
consolare flebiles
2.
W. O Ihesu dulcissime
qui nos tuo corpore
cibas potas sangwine
munda nos a crimine
<V.> Confer ut te sumamus
sic ut tecum vivamus
eternum capiamus
consorcium glorie
<R° Ihesu tua>
3.
<V.> Ut surgamus oritur
ne perdamur moritur
comprensemus igitur
id quod nobis traditur
<V.> Eius sacra leccio
nostra sit refeccio
nos pro vite precio
mundo mori docuit
<R° Ihesu tua>
4.
<V.> Hec sacra magnalia
typicavit in manna
et in urna aurea
olim turma iudea
<V.> Hic ysaac ymmolatur
et agnus manducatur
helias confortatur
peccator restaurator
R° Ut supra <Ihesu tua>