1.
<V.> Gaudeamus pariter
omnes et singuli
de virgine nascitur
salvator seculi
2.
W. O proles eximia
de stirpe regia
alwo Ihesum contulisti
virgo Maria
3.
W. O stupenda nacio
quam nulla racio
potuit diffinire
nec enodacio
4.
W. Phisicus concutitur
horrore nimio
dum fallit in Marie
natura filio
5.
W. Logicus silogisando
hic obstupescit
dum premissas formando
concludere nescit
6.
W. Intellectus discurrendo
sic confunditur
dum causa rei queritur
hic et non solvitur
7.
W. Miratur oracio
qualis hec nacio
et a cunctis varia
fit indagacio
8.
W. O natura qualiter
errasti hodie
de virgine dum nascitur
filius marie
9.
W. Omnia qui potuit
ex nichilo creare
naturam in filio
voluit claudicare
10.
W. Misit enim filium
in hoc exilium
per quem et restaurauit
salutem hominum
11.
W. Ergo cuncti hodie
omnes et singuli
laudem demus filio
que matri virgini