1.
<V.> In laudem Marie
tendo depromere
<V.> laudesque decantare
tam dulci virgini
<R°> Que Christum concepit
vi sacri flaminis
semenque non recepit
nature fragilis
2.
W. Hec ut rosa florem
currente tempore
<V.> suavem dat odorem
servato pudore
<R°> Celi profusa rorem
aurora rutilans
fer miseris solamen
hec dona propinans
3.
W. Ewe nomen mutatum
dictum fuit ave
<V.> antidotum salutis
donumque suave
<R°> Quod nunciavit digne
dei archangelus
et suscepit benigne
hec dei thalamus
4.
W. Natura miratur
ventris tui fructum
<V.> que sine patre paris
de celo edictum
<R°> donante deo patre
mi<sericordi>e
que sola reparavit
nostre miserie
5.
W. Dum serpens antiqus
adam defraudavit
<V.> totum genus humanum
morsu malo stravit
<R°> Hec gestando Christum
totum reparavit
portas eterne vite
nobis reformavit
6.
W. Sole es presignata
vitrum penetrante
<V.> post partum virgo manes
sicut es ante
<R°> Vellus Gedeonis
te presignavit
quam super omnes celos
deus exaltavit
7.
W. Logici mirantur
stupent naturales
<V.> quod tu ens indivisum
sic comprehendens
<R°> quod erat immensum
et ante secula
sit manens eternum
et regens ethera
8.
V. O Ihesu prece matris
confer celestia
<V.> da frui summi patris
post hec terrestria
<R°> Qui cum deo patre
santoque flamine
sic reges in eternum
sine iuvamine