1.
<V.> Gaude felix Bohemia
laudes tibi per agmina
sanctus Vitus proposuit
cuius vita non ebuit.
W. Corde verbo et opere
Christum sequentes summopere
dulces patris spernens sinus
ludos iocos nichilominus.
R° O martir Christi patrone
ab hostibus nos erue
alleluia <alleluia>.
R° Hic a vita vere Vitus
nullos mortis agens ritus
alleluia alleluia
2.
W. Vanaque censens omnia
hic puer egit senia
plus elegit contorqueri
quam iniqum perswaderi.
R° Ergo Vito laudes demus
eum quoque imploremus
alleluia <alleluia>.
W. O sancte Vite patrone
tu nostrum hostem comprime
ne peccatorum iaculis
servulis noceat tuis.