1.
<V.> Angelus ad virginem
Christi destinatur
<V.> per quem incarnacio
sua nuncciatur.
<R°> At virgo dum sedula
voce salutatur
admirande seriem
rei percunctatur.
2.
<V.> En te inquit spiritus
sanctus fecundabit
<V.> tibique altissimi
virtus obumbravit.
<R°> Pariesque filium
quem gens adorabit
<V.> eique perpetuum
pater regnum dabit.
3.
V. Ad consensum virginis
mox huc descendisti
<V.> et pudici pectoris
templum elegisti.
R° Virginis purissime
cellam introisti
qua nostre substancie
carnem assumsisti.
4.
V. Et quem virgo peperit
virgo parit natum
<V.> pudoris signaculum
servans illibatum.
R° Neque inde tollere
matris celibatum
non decet vas flosculi
esse defloratum.
5.
V. Quasi tabernaculum
hunc inhabitavit
<V.> ventris habitaculum
rex regum intravit.
R° Armis decentissimis
quibus hostem stravit
pugnaturus propter nos
ibi se armavit.
6.
V. Patrem sua filia
sine passione
<V.> gignit non preambula
viri mixtione.
R° Sed ex sola spiritus
fecundacione
partus sine phisici
fit condicione.
7.
V. Eya nunc o domina
nos tibi canentes
<V.> ymnorum hec carmina
choro assistentes.
R° Precamur ut filius
tuus sic placetur
per te quod post exitum
nobis regnum detur.
Amen.