1.
<V.> Ave venerabilis
venustate moris
V. virgo delectabilis
sine ve doloris.
<R°> Maria tu proprio
nomine vocaris
sonat nocis racio
quod es stella maris
quod es stella maris.
2.
V. Gracia te spiritus
sancti fecundavit
V. verbo quod humanitus
in carne formavit.
R° Plena dei filio
verbo concepisti
nec pudoris lilium
partum dirupisti
<partum dirupisti.>
3.
V. Dominus signaculo
te sponsam signavit
V. suam sponsus in anulo
suo subarravit.
R° Tecum habens speculum
formam deitatis
atrahis connubium
summe trinitatis
<summe trinitatis.>
4.
V. Benedicta domina
regina celorum
V. tibi laudes agmina
cantant angelorum.
R° Tu in mulieribus
semper benedicta
gracior es omnibus
sanctiorque dicta
<sanctiorque dicta.>
5.
V. Et cum desideriis
optabant prophete
V. per quem nunc miseris
imponuntur mete.
R° Benedictus omnium
machinam rex fecit
celi terre marium
quam sibi subiecit
<quam sibi subiecit.>
6.
V. Fructus eius raditur
panis angelorum
V. pascis nec depascitur
esu comestorum.
R° O angelorum domina
audi nostra precamina
exora tuum filium
pro nobis spes humilium
<pro nobis spes humilium.>
7.
V. Ventris sub sacrario
deum protulisti
V. que manes imperio
virgo extitisti.
R° Tui sunt in gaudio
serui tui tecum pia
que mater es et filia
frueris Maria
<frueris Maria.>