1.
<V.> Iesus Cristus nostra salus
quod reclamat omnis malus
nobis sui memoriam
dedit in panis hostiam.
2.
<V.> O quam sanctus panis iste
tu solus es Iesu Criste
caro cibus sacramentum
quo nunquam maius inventum.
3.
<V.> Non es panis sed es deus
homo liberator verus
dum in cruce pependisti
et in carnem defecisti.
4.
<V.> Esca digna angelorum
pietatis lux sanctorum
lex moderna comprobavit
quod antiqua figuravit.
5.
<V.> Caro cibus sangwis potus
manet tamen Cristus totus
cui sit laus et gloria
in seculorum secula.
Amen.
6.
<V.> Ave veritatis forma
dei unionis norma
in te quisque delectatur
qui te fide speculatur.
7.
<V.> Non augetur consecratus
nec consumptus fit mutatus
nec divisus in fractura
plenus deus in statura.
8.
<V.> Hoc donum suavitatis
caritasque deitatis
virtus et eukaristia
comunionis gracia.
9.
<V.> Salutare medicamen
peccatorum relevamen
pasce nos a malis leva
duc nos ubi est lux vera.
Iesus Cristus Maria sunt nomina pia. Martini lliber iste.