1.
O quantum sollicitor
et curis suppeditor
dum corde transmeditor
presens et futurum.
Presens et preteratam
vergunt in interitum
talem habet exitum
humana natura.
O quis intelligeret
mortem quam sit dura
et finem prospiceret
in timore viveret
voveret et redderet
deo sua iura.
2.
Cunctis quibus milito
diebus in proposito
sum quod velim subito
aut cras emendari.
Cras ut corwus crocito
et cras idem appeto
volo sed non querito
a sorde mundari.
Ligwa sed non accio
spondet haut peccare
sed nec satisfaccio
sed venit unccio
tunc venit conpunccio
Vix possum salvari.
3.
Ve vobis presbiteris
qui estis literis
testamenti veteris
et novi doctores.
Prestituti ceteris
obstructores etheris
indiscreti oneris
estis iniunctores. Ka
Kathedre recubitus
primos adamatis
si sit subditus
commissus divinitus
grex salvus vel perditus
minime curatis.
4.
Quid de vulgo proferam
numquid eius sufferam
ita quod non efferam
miras falsitates.
Cuius lingwa florida
acta vero sordida
et corda sunt perfida
per subtilitates.
Traditur sophistice
nec est ut apparet.
Doctrine catholice
iam facte sunt pserentice.
si quis vivit deice hic
mundi laude caret.
5.
Adiuva nos domine
qui passus est pro homine
ut in tuo nomine
semper gloriemur.
Maria humilium
et spes salus omnium
tu pro nobis filium
ora ut salvemur.
Audi nos nam te filius
nil negans honorat
salva nos celerius
Christe tu sis propicius
pro quibus te dulcius
virgo mater orat.
Amen.