1.
<V.> Mittitur archangelus fidelis
ad Mariam virginem de celis
antiquis que latuere velis
vox hec patefecit Gabrielis.
2.
V. Ingressus hec nunciat amena
ave inquit gracia tu plena
heros manet in te vite vena
inter omnes feminas serena.
3.
V. Cuius ex sermone fit turbata
cogitabat cur sit sic affata
stupet virgo quod sit salutata
voce prius nunquam usitata.
4.
V. Ne timeas inquit o Maria
dominus nam tecum extat dya
altissimi filium tu quia
gignes et vocabis hunc Messiam.
5.
V. Ecce dei humilis ancilla
fiat verbum quod dicis in illa
in me sistunt vates et sibilla
per me ruet Ewe necis cilla.
6.
V. Quomodo legate archanorum
pariam nunc regem angelorum
coniugis non novi viri chorum
virgini hoc extat indecorum.
7.
V. Almus sancti spiritus radius
obumbrabit virgo tuos sinus
ex te enim exiet divinus
ab eterno genitus filius.
8.
V. [R°] Letentur cristicole soluti
pharaonis vinculis versuti
libere deserviunt virtuti
mundi pompam calcantes poluti.