1.
<V.> Gaude felix Bohemia
laudes tibi per agmina
sanctus Vitus proposuit
cuius vita non ebuit.
<V.> Corde verbo et opere
Christum sequentes summo opere
dulces patris spernens sinus
ludos iocos nichilominus.
R° O martir Christi patrone
ab hostibus nos erue
alleluia.
R° Hic a vita vere Vitus
nullos mortis agens ritus
alleluia alleluia
2.
W. Vanaque census omnia
hic puer egit senia
plus elegit contorqueri
quam iniqum perswaderi.
W. O sancte vite patrone
tu nostrum hostem comprime
ne peccatorum iaculis
servulis noceat tuis.
R° Ergo vito laudes demus
eum quoque imploremus
alleluia <alleluia>.