1.
<V.> Angelus ad virginem
Cristi destinatur
<V.> per quem incarnacio
eius nuncciatur.
R° At virgo dum sedula
voce salutatur
admirande seriem
rei percunctatur.
2.
V. In te inquit spiritus
sanctus fecundavit
<V.> tibique altissimi
virtus obumbravit.
R° Pariesque filium
quem gens adorabit
eique perpetuum
pater regnum dabit.
3.
V. Ad consensum virginis
mox huc descendisti
<V.> et pudici pectoris
templum elegisti.
R° Virginis purissime
cellam introisti
qua nostre substancie
carnem assumpsisti.
4.
V. Pudoris signaculum
servans illibatum
<V.> et quem virgo concepit
virgo parit natum.
R° Non decet vas flosculi
esse defloratum
neque inde tollere
matris celibatum.
5.
V. Ventris habitaculum
rex regum intravit
<V.> quasi tabernaculum
hoc inhabitavit.
R° Pugnaturus propter nos
ibi se armavit
armis decentissimis
quibus hostem stravit.
6.
V. Matrem sua filia
sine passione
<V.> gignit non preambula
viri mixtione.
R° Sed ex sola spiritus
fecundacione
partus sine phisici
fit condicione.
7.
V. Eya nunc o domina
nos tibi canentes
<V.> ymnorum hec carmina
choro assistentes.
R° Precamur ut filius
tuus sic placetur
per te quod post exitum
nobis regnum detur.