1.
<V.> Mittitur archangelus fidelis
ad Mariam virginem de celis
antequisque latuere velis
vox hec patefecit Gabrielis.
<V.> Ingressus hic nuncciat amena
ave inquit gracia tu plena
heres manet vite vena
inter omnes femina serena.
<R° Letentur>
2.
<V.> Cuius ex sermone fit turbata
cogitabat cur sic fit affata
stupet virgo quod sit salutata
voce prius nunquam usitata.
<V.> Ne timeas inquit o Maria
dominus nam tecum extat dya
altissimi filium tu quia
gignes et vocabis hunc messia.
<R° Letentur/Ecce dei humilis>
3.
<V.> Quomodo legate archanorum
pariam nunc regem angelorum
coniugis non novi viri thorum
virgini hoc extat indecorem.
<V.> Almi sancti spiritus radius
obumbrabit virgo tuos sinus
ex te enim exiet divinus
ab eterno genitus filius.
[rasura] < R°> Ecce dei humilis ancilla
fiat verbum quod dicis in illa.
[rasura] In me sistunt vates et sibilla
per me ruit ewe necis cilla.
< R°> Letentur Cristicole soluti
pharaonis vinculis soluti versuti
liberi deserviant virtuti
mundi pompam calcantes polluti.