1.
<V.> Mens surgat fidelium
laudare sanctissimum
dulce Christi ferculum
et sangwinis poculum.
<V.> Ecce tempus gracie
tempus est leticie
cedat vis mesticie
gaudeamus hodie.
<R°> Ihesu tua gracia
fideles tuos sacia
reffocilla debiles
consolare flebiles.
2.
<V.> Hec sacra magnalia
typicavit in manna
et in urna aurea
olym turba iudea.
<V.> Hic Ysac ymolatur
agnus hic manducatur
helyas confor<ta>tur
peccator restauratur.
<R° Ihesu tua gracia>
3.
<V.> Ut surgamus oritur
ut vivamus moritur
compensemus igitur
quod nobis traditur.
<V.> O Ihesu dilectissime
qui nos tuo corpore
cibas atque sangwine
in hac valle miserie.
<R° Ihesu tua gracia>
4.
<V.> Cuius sacra lectio
nostra sit refectio
nos pro vite precio
Christum mori decuit.
<V.> Confer ut sumamus
sic ut in te vivamus
eternum capiamus
consorcium beatorum.
<R°> Ihesu tua gracia ut supra