1.
<V.> <V>ivus panis angelorum
vitam prebens electorum
tu es spes desperatorum
2.
<V.> infinita potencia
inter contradictoria
dixit et facta sunt omnia.
3.
<V.> Nobis natus nobis datus
ex intacta procreatus
imbreque [imberque] sancti spiritus.
4.
<V.> Corpus tuum tradidisti
dum te ipsum obtulisti
diris plagis afflixisti.
5.
<V.> Ecce libamen gracie
salus eterne glorie
ens encium potencie.
6.
<V.> Nobis prebens hoc solamen
Ihesus Christus sacrum flamen
passionis adevamen
7.
<V.> cuius morte sumus redempti
et sangvine renovati
peccatorum scoria.
8.
<V.> In altari hic tractatur
in figuris presignatur
sicut scriptura testatur
9.
<V.> ut post huius finem vite
ascribamur ligno vite
regnum dei percipite.
10.
<V.> Sit laus alme trinitati
et immense majestati
honor virtus et gloria.