1.
<V.> Mens surgat fidelium
laudare sanctissimum
dulce Christi ferculum
et sangwinis poculum.
<V.> Ecce tempus gracie
tempus est leticie
cedat vis mesticie
gaudeamus hodie.
R° Ihesu tua gracia
fideles tuos sancia sacia
refocilla debiles
consolare flebiles.
2.
<V.> O Ihesu dulcissime
qui nos tuo corpore
cibas potas sangwine
munda nos a crimine.
<V.> Confer ut te sumamus
sic ut tecum vivamus
eternum capiamus
consorcium glorie.
<R° Ihesu tua>
3.
<V.> Ut surgamus oritur
ne perdamur moritur
comprensemus igitur
illud quod nobis datur.
<V.> Eius sacra leccio
nostra sit refeccio
nos pro vite precio
mundo mori docuit.
<R° Ihesu tua>
4.
<V.> Hec sacra magnalia
typicavit in manna
et in urna aurea
olym turma iudea.
<V.> Hic Ysac ymmolatur
et agnus manducatur
Helias confortatur
peccator restauratur.
R° Ut supra Ihesu tua