1.
Vivus panis angelorum
vitam prebens delectorum
tu es spes desperatorum.
2.
Infinita potencia
inter contradictoria
dixit facta sunt omnia.
3.
Nobis natus nobis datus
ex intacta procreatus
umbre sancti spiritus.
4.
Corpus tuum tradidisti
dum te ipsum obtulisti
diris plagis aflixisti.
5.
Ecce libamen gracie
salus eterne glorie
ens encium potencie.
6.
Nobis prestet nunc solamen
pius pater sanctum flamen
pasionis gracia.
7.
Cuius morte sumus redemti
et sangwine renovati
peccatorum scoria.
8.
In altari hic tractatur
in figuris presignatur
sicut scribtura testatur.
9.
Ut post huius finem vite
ascribamus ligno vite
regnum meum accipite.
10.
Sit laus alme trinitati
et inmense magiestati
honor virtus et gloria.
Amen.